PECUNIA Dea

PECUNIA Dea
PECUNIA Dea
Augustin. l. 4. de Civ. Dei. c. 21. Deaepecuniae commendabantur ut pecuniosi essent: eôdem ibid. teste, Aesculnaum, et eius filium Argentumum Deos habebant antiqui. De his vide versus elegantes Menandri, qui exstant apud Stobaeum in ratione, quae inseripta est Pluti Laus, quibus consonat Petronii Arbitri pulchrum carmen, cui tale est initium:
Quisquis habet nummos. felici naviget aurâ, etc.
Fuerunt ad haec Lucri dei, lucris praepositi, ut l. 4. adv. gentes prodit Arnobius, a lucro denominati. alias Pecunia, pro pecude: et expressius Pecunia viva, apud Scriptores medii aevi. Item pro bonis: Unde Pecunialis causa res omnis, quae est in bonis aut facultatibus: Equi, Aurum, Argentum, Arma, Vestes, Utensilia, etc. Vide Spelmanni Glossar. Archaeol. PECUS quô nomine appellari bruta, quae sub hominis imperio degunt, Laur. Valla in Elegantiis l. 4. c. 42. scriptum reliquit, Pastoris curam defiderat, vide supra in voce Pastores ac Pecuaria res, Pastoribus autem praefuit is, quem Pecoris Praefectum Cicer. pro Plancio et Pecoris Magistrum, Varro l. 2. R. R. C. 10. ac Columella l. 1. c. ult. vocant. Servius ad illud Aen. l. 12. v. 717.
——— ——— Pavidi cessêre Magistri:
Proprie, inquit, Magistri sunt militum, Pastores pecorum. Sed reciprocaesunt istae translationes. Nam et ductor militum Pastor vocatur et Magistros pecorum dicimus. Cicero, quem Magistrum pecoris esse dicebant. Ad quam regulam, quem armenti Custodem vocat Ovid. Metam. l. 11. v. 348. Luctatius Grammat. Pastorem vocat armentorum. Pastor certe fuit Athenio, Cilix ille, apud Florum l. 3. c. 19. qui in Sicilia, interfecto domino, familiam ergastalo liberatam sub signis ordinavit, et veste purpureâ baculôque argenteô et diademate mimum Regem aliquandiu egit etc. Autiquitus vero Regium fuit, pecora pascere. varro l. 2. de R. R. c. 1. De antiquis illustrissimus quisque Pastor erat, ut ostendit Graeca et Latina lingua, et vetere: Poetae, qui alios vocant πολύαρνας et πολυμήλους, alios πολυβούτας. Qui etiam ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles tradiderunt. Vide quoque Didymum ad Odyss. v. Scholiastem Hesiodi l. 1. et Io. meursium Commentar. ad Lycophronem, ubi de Paride. Sed et a pecore abacto antiquissima bellorum causa etc. Ligari autem solebant pecora, quaesaginabantor, et in his oves inprimis: quod Arabice bannana dicitur, voce maxime propriâ. Unde in ovibus ligatae, in agnis ligati, Hebraeis dicti sunt obesissimi et pinguissimi, Bochart. Hierozoic. ubi de Ovibas. Porro Strabo auctor est, Pecisdibus fuisse adalligata tintinnabuls, ut tinnitu noxiae ferae ab ipsis arcerentur. Unde Sidonius Apollinaris l. 2. Ep. 2. ad Domitium, vocat greges tintinnabulatos, vel tinnibulatis, ut est in veter. codicibus. Hodie non minus, more antiquô perdurante, ovium, caprarum, suum, boum, equorumque collo tintinnabula aptari solent; non tam ad terrendas feras, cum et illae non raro etiam sonantes invadant necentque pecudes, quam ad deprehendendum, quibus in locis nemorum, montium vallium que oberrent at que hâc ratione longae inquisitionis labor praeveniatur. De his Iustinianum Imper. in LL. rustic. tit. 2. §. 2. ita sanxisse videmus: Si quis crepitaculum sive tintinnabulum bovis aut ovis aut alteriius cuiusdam animalis sustulerit, convictus flagellator, ut fur. Et si animal deperditum fuerit, et id damnum sarcito, quod eius crepitaculum sustulit. Hinc Fortunatus l. 2. de S. Medardo,
Tintinnum rapit alter inops, magis improbus ille,
Qui iumentorum colla tenere solet.
Meminit et Lex Burgundionum titulo 4. §. 5. Gothorum l. 7. tit. 2. 11. Antiq. denique Baioariorum c. 8. tit. 11. §. 1. Sed et non
sine ratione, existimant non nulli, non solum dulcedine istiusmodi tin tinn abulorum labores iumentorum leniri, verum etiam ut tibiae, sic tintianabuli, sonô mirum in modum oblectari ac pinguescere. Cerete in mari Delphinos sibilô allici, et quasi prae gaudiô exsultare ac detineri videmus: Pastorum quoque fistulâ cervos sisti et Musicae illius agrestis dulcedine capi, notum est. Visuntur quoque Romae in antiquis marmoribus ac sculpturis Elephanti, e quorum collo tintinnabula propendent, quâ formâ et in vetusto numismate visos exaere exhibet Magius. Imo hinc et ad volucres transitum, atque Hieracarii, quos Accipitrarios Latini dicunt, aquilis maioribus minoribusque accipitribus tintin nabula alii aerea, alii argentea coriaceis compedibus iisdem de causis assuunt. Vide Hier. magium modo memorarum l. de Tintinnabulis c. 9. cum Notis Franc. Swerrii, et praeter hucn, Plinium l. 11. c. 37. Corn. Kilianum Dufflaeum in Poematibus, Suidam in voce Κωδωνίσαι etc. nec non hîc variis in locis. Alicubi Pecora et pellibus integi fuisse solita, notat Voss. ex Varrone de R. R. L. 2. C. 2. Pleraeque similiter faciendum in ovibus pellitis; quae propter lanae bonit atem pellibus (ut sunt Targentinae et Atticae) integuntr, ne lanainquinetur, quo minus vel infici recte possit vel lavari, acparari. Ubi pro Atticae, alii Altinates legunt. Interim et Atticas quoque sic integi fuisse solitas, vero simile est. De Megarensibus enim, Atticae tam vicinis, disertim id nos docet Laertius in Diogene, de eo sic scribens: Ε᾿ν Μεγαρεῦσιν ἰδὼν τὰ μὲν πρόβατα τοῖς δέρμασιν ἐσκεπασμένα, τοὺς δὲ παῖδας αὐτῶν γυμνοὺς. ἔφη, λυσιτελέςτερόν ἐςτι Μεγαρέως εἶναι κριὸν, ἢ ὑιόν. Apud Megarenses cum urdisset oves pellibus tectas, pueros vero nudos: ait, Satius est Megarensis esse arietem, quam filium. Horatius quoque pellitarum ovium meminit. l. 2. Carm. Od. 6. v. 10.
Dulce pellitis ovibus Galesi
Flumen, etc.
Et huiusmodi Pecori opponitur colonicum, proximae tamen post tectum dignitatis; quia non gramine, sed rubis pascitur. Plin. l. 8. c. 47. Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius: quippe cum tectum rubis pascatur. Vilius montanum Pecus: de quo sic Lucilius apud Festum, in voce Solox:
Pascali pecore ac montano, hirto atque soloce.
Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. ac Progr. Idololtriae Gentil. l. 3. c. 70. et hic passim. De pecore vero hostibus per insidias obiecto, adi Livium l. 28 c. 33. ubi de Scipione in hispania res gerente, alibique. Plura vero hanc in rem apud Plinium passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • DII — ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of classical abbreviations — The following list contains a selection from the Latin abbreviations that occur in the writings and inscriptions of the Romans. NOTOC A*A. Absolvo, Actum, Aedilis, Aes, Aedilis, Ager, Ago, Aio, Amicus, Annus, Antiquo, Auctor, Auditor, Augustus,… …   Wikipedia

  • Liste des abréviations classiques — Liste des abréviations en latin les plus courantes utilisées à l antiquité romaine classique Sommaire : Haut A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z …   Wikipédia en Français

  • Abreviaturas latinas — Anexo:Abreviaturas latinas Saltar a navegación, búsqueda Esta lista contiene una selección de abreviaturas latinas que se usan en los escritos e inscripciones de la Roma Antigua. Lista de contenidos A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X …   Wikipedia Español

  • Anexo:Abreviaturas latinas — Esta lista contiene una selección de abreviaturas latinas que se usan en los escritos e inscripciones de la Roma Antigua. Lista de contenidos A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X A A. Absolvo, Aedilis, Aes, Ager, Ago, Aio, Amicus, Annus,… …   Wikipedia Español

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • Glossary of ancient Roman religion — This is an incomplete list, which may never be able to satisfy particular standards for completeness. You can help by expanding it with reliably sourced entries. Ancient Roman religion …   Wikipedia

  • Indigitamenta — Les indigitations[1], plus connues sous leur nom latin d’indigitamenta sont, au sens propre du mot des invocations ou des incantations[2],[3]. C est le titre donné à un recueil de prières, un rituel pontifical où figuraient les invocations… …   Wikipédia en Français

  • Janus — For other uses, see Janus (disambiguation). Bifrons redirects here. For other uses, see Bifrons (disambiguation). A statue representing Janus Bifrons in the Vatican Museums In ancient Roman religion and mythology, Janus is the god of beginnings… …   Wikipedia

  • Satire VI — is the most famous of the sixteen Satires by the Roman author Juvenal written in the late 1st or early 2nd century CE. In English translation, this satire is often titled something in the vein of Against Women due to the most obvious reading of… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”